# Operum pars secunda 11.13

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., IN DETRACTOREM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.13

QUod lites, diraeque satum convicia liguae
Semper amat, crescitque malo foecundius horto
Ocymon, et faciem obducens pallore cuminum;
Sit procul a coenis, Charitum nec erescat in hortis:
Gratus odor quamvis, cibus est utriusque molestus
Atque nocens: docuit sic pagina docta Galeni.
Sit procul a Musis etiam sator ille cumini
Scurra dicax; virus lingua qui spargit, et audax
Sacrilego diras maledictaque seminat ore:
Qui male narrando depravat et improbat omne
Quod rectum fuit atque probum. Serat ocymon ipse
Ipse (inquam) sibi, non aliis serat (opto) cuminum
Quod virus mordax, et sit lethaele venenum:
Quando famem melius nescit sedare malignam;
Dente Theonino quin circumrodat, amarae
Plenus cor succo loliginis, ac sale nigro;
Palpando mordens: canis ut quandoque protervum
Clam malus incauto genuinum frangit in hoste:
Aut ceu parva latens infundit dente venenuns
Viperae, quod nullis medicabile dicitur herbis.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
