Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 15
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.15
Unproofread scanNot analysed yet
MI NICOLAE, victor o populi, a Deo
Tibi Patre nostro, Heroque IESU CHRISTO ego
Pacem precatus, atque gratiam, loco
Salutis, aeternam et perennem, plurimae;
Te certiorem facere volui, me tuis
Cum litteris Phaeleucios dudum tuos
Meo dicatos nomini acepisse: sed
Nescire, quis eas tulerit isthinc huc mihi.
Cumque aulicus non sim, sed UTENHOVIUS,
Hoc est, ab aula Principis alienior,
Aulaeque, si quis alius, osor maximus:
Responsionem scito me eam hactenus
Nescisse cui mortalium ad te traderem
REUSNERE: donec heri LUDOLPHUS ille, cui
…dedit cognomen, et …,meam
DUSSELLOPAGO sponte venit ad domum:
Cras esse, qui LAUINGAM adiret, dictitans,
Tabellionem nempe Principis sui.
Nec mora, negociis licet quam plurimis
Gravissimisque, nundinas propter, forem
Nunc occupatus; litteras meditans novas,
Non ad novos, sed amiculos veteres; quibus
EPISTOLARUM NUNDINALIUM indidi
Titulum: sed Autumnalium vel …,
Non …:calamo manum admovi uvido:
Tibique, mi LEORINE (quamvis perparum
Quod (criberem esset) praeter ingentes, tuus
Quas candor iste gratias poscit, tamen
Non potui inanem nuntium dimittere,
Rediturientem pauculos intra dies
DUSSELLOPAGUM: vel tuas ut litteras
Hac arte possem elicere iucundissimas,
Modulosque melle dulciores Attico:
Vel nomen ut, celeberrimum licet, tuum
In Eipstolaerum Nundinaliam libris
Sic NICOLAUS inter huius saeculi
Fulgeret, inter ut minora siderae
Phoebe. LUDOLPHI filium interea tuae
Commendo fidei diligentiaeque; ne,
Dum plurae meditor, diligentiam meam
Iovis antevertat nuntius nostri. Vale,
Tuisque copiosiorem litteris
Materiam amabo suggeras cupido mihi:
Phaleuciosque, quos tuis Phaleuciis
Totidem rependo, consulas boni. Vale,
Vale, vale inquam ter quaterque cum tuis
Musisque Gratiisque, Symmistis tuis.