Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 18
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.18
Unproofread scanNot analysed yet
REUSNERE Aonidum, Themidis, Charitumque voluptas,
Et decus, et splendor splendenti nobilis urbi:
Tantum lumen, honos tantus virtutis et artis
Fulget, ut ignotos etiam, longisque locorum
Disiunctos spatiis, contungat mentibus; uti
Nobis contingat si non praesentibus illis.
Hactenus ergo licet tibi non sim cognitus unquam;
Nec tibi Musarum dederim pia dona paetrono;
Magne vir, et patriae iubar indelebile: fama
Nominis ante tui tamen excitus esse cupivi
Notior, Aonidum Themidis Charitumque nitori,
Ingenioque tibi, facunda et voce celebri.
At modo quando vadem mihi se Socer optimus altro
Constituit, tibi grata meae fore candida mentis
Signa, tuas toto venerantis pectore dotes:
Te clarum meritis, dignumque salute saluto;
Cumque salute simul chari transmitto parentis
Effigiem: quam te doctorum velle virorum
Illustri iunxisse choro sic audio laetus,
Laetior ut nequeam: Tibi grates debeo, grates
Debebo: virtus tua vivet, gloria vivet.
Vive diu felix loga dignissime vita
REUSNERE Aonidum, Themidis, Charitumque voluptas.