Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 2
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 11.2
Unproofread scanNot analysed yet
OUnitas divina, et alma Trinitas,
Mundi salus, Aeternitatis filia:
Rerum omnium Regina: Lux coelestium,
Qua clarius toto nihil fulget polo:
Salve o Pater, o Fili, o et Sancte Spiritus:
Miserere (nam misereris ommium) mei
Fave piis conatibus: studiis fave
Piis: docentes atque discentes rege
Potente numine tuo: quo verbum tuum
Sanctis colamus animis, atque sobriis:
Sancteque vivendo, secundum regulam
Sanctam, tibi serviamus in vera fide,
Timore vero: conscientiae bonae
Semper fruentes gaudiis vivacibus.
Sis praesto sis, et vota clemens accipe,
O unit as divina, et alma Trinitas.