# Operum pars secunda 11.20

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.20

INveni tandem, mecum laetere, podagrae
Medelam, Amice, nobilem certissimam:
Quae neque longinquis ad nos defertur ab Indis:
Multo neque are comparanda venditur.
Nec variis constat speciebus mixta: nec infert
Assumpta noxam vel dolorem corpori.
Nec dosis ipsa gravat, nec laedit copia quenquam:
Sed nec sapore abominaebilis malo
Subvertit stomachum, capiti nec odore molesta est:
Alia solent ut multa saepe pharmaca.
Tale nihil. Verum licet illa sit obvia passim:
Solis tamen iam notae ferme est rusticis:
Nobilibus raro plantata videtur in hortis:
Raro in superbis et gulosis urbibus.
Usurpata, novas in languida corpora vires
Revocat, malorum ac pellit omnia seminae.
Venturam immo arcet quoque continuata podagram:
Quod longe habetur melius et praestantius:
Quam posse urgentes tantum lenire dolores,
Praesentis ac retundere hostis impetum.
Insuper et sensus et nubila corda serenat,
Mentemque coelo reddit acceptissimam.
Divinum hoc plane est (inquis) medicamen; et illud
Tua pridem avet REUSNERE mens cognoscere.
Dicam equidem ingenue: tu porro dicito multis
Millibus, ut hoc intelligant et posteri.
Non etenim invideo cuiquam bona tanta: Podagrae
Medela solo et optima est FRUGALITAS.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
