# Operum pars secunda 11.22

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., AD N. REUSNERUM IURECONS. AL. TORFII NORICORUM DIVERTENTHM … Carmen.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.22

SOphus Stagirae parvae alumnus maximus,
Natusque et invicem pater Nicomachi.
Maturus aevi, iamque morti proximus,
Rogatus: Ecquem vellet in schola sibi
Succedere, ipse infata cum concederet,
(Habebat autem plurimos dignissimos
Vestigiis sui magistre insistere,
Ut palma paene in ambiguo foret sita:
Sed maxime incliti omnium fuerunt duo,
Terra mari circumflua ambo proditi,
Vini ferax quarum utraque optimi fuit:
Lesbo unus ortus; alter in Rhodo satus,
Menedemus hic; Theophr aestus ille nomine)
Ne semina aemulationis spargeret,
Si praetulisset alterum expresse alteri,
Sollerter omnem rem expedivit dramate.
Vinum bib bat forte non satis placens:
Quare id recusans, postulat praestantius:
Et id quidem duplex: Rhodium atque Lesbium.
Praebetur: Ille utrumque gustat. Mox ait:
Utrumque praestans et saporis optimi est:
Sed suavitate Lesbium Rhodio anteit.
Adstans magistri turba mentem perspicit,
Quod Lesbium civi Rhodiensi praeserat:
Ipsoque mortuo, Theophrastum dein
Sectantur omnes congreges Sophiae ducem.
Tam longa quorsum fabula spectet, rogas
Haec qui legis? Docebo paucis, si placet.
Diversa possedere quae dicti Sophi,
Austeritatem et suavitatem sciltcet,
Haec ambo qui permisieat, scitissime
Contemperans, REUSNERUS est, ut fama fert.
Ut scripta in omni genere multa comprobant:
Qui Lesbio Rhodium perite temperet,
Chio Falernum, quique Musis Gratias
Coniunxerit dulcissumo commercio.
REUSNERE tale~ te esse etiam coram doces,
Altorfium dum non piget te visere,
Altofium, vestigia ruris pristini.
Nostrae tibi grates Camenae maximas
Dicunt lubentes, hospiti gratissimo:
Quod se tua dignatus es praesentiae.
Non nunc rosas anni hora nobis sufficit,
Violasve, quae fores coronent aedium,
Iucunditatem maximam testantium.
Quod si foret florum bona nobis copia,
Disseminatis ambulares in rosis
Nunc Musa inops florum tibi instar praebeat,
Quam tu serena, quaeso, fronte respice.
Ad arva sic Turingiae praepinguia
Non susca auis te ducat ex voto tuo.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
