# Operum pars secunda 11.26

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.26

ERgo paras abitum rursus, divine sacerdos
Musarum, patriisque studes educere terris
Consortem thalami, et Salanis addere Nymphis?
I faustis avibus, pedibusque revertere laetis.
Sit comes ipse tibi, qui coeli templa serenat;
Ducat, et optato rursum te limine sistat:
Ut doceas teneram magna cum laude iuventam,
Sola quibus variam doctrinam noscere cura est.
O tecum liceat, quo te via ducit, abire:
Dulcior Hyblaeo, quae vox tibi prodit ab ore,
Melle, meas (utinam) mulceret suaviter aures:
Audirem quaeles Numa Tarquiniusque fuissent,
Innocuo qualisque Remo cum Fratre Quirinus:
Albanusque Procas, Troianae gloria gentis:
Et terris quondam quae bella paetrata Pelasgis,
Ex te perciperem: quid verae queat Sophiae vis,
Dicentem veluti nuper miratus Apollo
Obstupuit, fixus REUSNEROque haesit in uno.
Felix ille nimis, quite comitatur cuntem:
Ipsius tua complebit sapientia pectus:
Et cernet populos, et coerulae flumina Rheni.
Urbs antiquae iacet mediis pulcerrimae campis
Argentinae, suo quam findit flumine Rhenus:
Hic excesae monet turris Babylona fuisse,
Quae fecit variis homines dispescere linguis.
In coelum minitatur enim, portasque lacessit
Illius, atque Iovem vult deturbare potentem.
Hic vivet, dum conspiciet Septem Ursa Triones,
Atque Ariadneae rutilabunt signae coronae,
Horologeion, opus quod struxit acuta Mathesis.
Lumina quam vellem per singula volvere laetus,
Si mihi fas tecum foret has invisere terras:
Transtrem Nemetum Spiram, quae iura tuetur
Imperii; rectis ubi iudiciis Rhaedamanthus
Iudicat: et Minos ubi versat et Aeacus urnam.
Cernere quin etiam possem tunc enthea vatum
Pectora, Musarum manibus formatae; MELISSUM
POSTHIUM et Archiatrum Nicri vatemque sub urbe:
Aspicerem quoque Vangionas: celeberrimam et urbem
Francfurti, notam Gallis, Italis, et Iberis:
Caesar, ubi primos titulos nomenque reportat.
Haec et quae tenui non scribi caermine possunt
Cernerem: at haud omni contingit adire Corinthum:
Si tamen est altquis precibus locus, aspice quaeso
Me, comitemque viae lege, semper gratus habebor.
Nil ego defugiam pro te, seu grande periclum
(Quod tamen avertat summi clementia Patris)
Sive laboris onus: vitam cum corpore ponam.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
