# Operum pars secunda 11.5

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.5

SAlvere manes, quisquis es, iube pios.
Vuolfgangus hac sepultus urna conditur:
Princeps Palatinae domus clarissimus:
Qui stirpe gentis editus Boiaricae:
Patre Ludovico: matre Elisa, nobili
E gente Cattorum sata: clarissimis
Maioribus: nontus domi: notus foris:
Virtute terrarum omne complevit latus.
Fulsere magna in hoc pio decora Duce:
Animi indoles incomparabilis boni:
Acumen ingenii: tum consilii vigor:
Prudentiae vis: splendor eloquentiae:
Iustitia praeterea, vitaeque sanctitas,
Humanitas, candor, fides, benignitas:
Firmaeque mentis altitudo maxima.
Sed omnia haec laus illa vincit unica:
(Quae laudis est, et gloriae verae caput)
Sanctus Dei quod cultor, et castissimae
Constans professor religionis: alter ut
Ezechias, aut magnus ille Iosias:
Sacrum Dei cultum, superstitionibus
Contaminatum Pontificum foedissimis,
Purgavit: et scholis, templisque conditis,
Auctisque, coelestem propagavit fidem:
Fuco remoto omni, et nefario dolo.
Pacis pius cultor; piae paci studens,
Bis arma sumpsit: prima Turcas in truces
Pro patria, cum Caesare invicto: altera
Gallos in acres, numinis vi percitus:
Salute pro piorum, et gloria Dei.
Qua in expeditione summus militum
Dux ipse, vita fungitur placide sua,
(Sic est Deo visum) fide in Christum optima
Obdormiens: non sine bonorum lacrymis:
Trieteride exacta vitae bis septima:
Victoriam post se relinquens posthumam.
Mens astra, fama penetrat orbem splendida.
Exanime corpus, plus biennio, mari
Terraque iactatum, potitur patria
Tandem sua: Parioque tectum marmore.
Ad busta maiorum hic quiescit molliter:
Mox carne vestiendum coelitum nova:
Suprema quum teris illuxerit dies.
Satis hoc: abi viator, et salve, et vale.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
