# Operum pars secunda 11.6

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII SILVARUM LIBER., Poem 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/11.6

ASta amice viator, et, si non molestum est, haec lege,
Dux Ralatinus, prosapiae editus Botaruae
Gentis, hoc VVolfgangus est Princeps situs sub marmore.
Ludovico Patre, matre natus Elisabetha:
Cui Bipontum patriam, mortem dedit iam Gallia.
Maximis Dux ille animi, corporisque dotibus
Praed tus fuit: virum quae principem inprimis decent.
Indoles in hoc, Jagacitasque mentis vivida
Fulsit, eloquentiaeque splendidum verae decus:
Grande mentis robur, atque firmitas celsissimae:
Castitas merum decens, vitaeque sanctimonia;
Aequitas, humanitas, candor, benignitas, fides.
M igna sunt haec: sed fatebor illa longe maxima
Quod Deum semper fide veneratus est optima
Trinum et unum: quodque fidei veritatem innoxiam
Christianae mentis invicto est professus robore:
Oppetitus machmis tot hostium nefariis.
Quam scholis etiam ampltavit conditis celeberrimis:
In quibus verus Dei cultus docetur: et fides
Pura Christi cum bonis plantatur artibus.
Pacis inprimis amans: sed arma bis sumpsit pius:
In feros primum Getas: deinde Gallos in leves:
Pro sacris, et patria, Deique honore maximi.
Aeger hic morbo, tumultus Martis extra bellicos.
Oppetit mortem Deo fidam, piamque: sensibus
Integerrimis: beato fine permutans pie
Cum perenni coelitum vita suum hoc aevum breve:
Lustra quod vix octo, et annos duxit aetatis duos:
Posthumam victoriam post se relinquens: et Deo
Quinque substituens pios pro se cultores filios.
I viator: et levem cineri precare terram, et vale.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
