Latin · Dactylic hexameter
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., IN NUPTIAS PHILIPPI LUDOVICI PALATINI Comitis, Boiariaeque Ducis: et ANNAE, lines 2.3.1059-2.3.1102
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 2.3.1059-1102
Unproofread scanNot analysed yet
Et decor, et pulchri coelestes oris honores:
Quae tibi victuras aeterno tempore laudes
Conciliant; nomenque tuum super aethera tollunt.
Hos super Holsatiae princeps quoque misit ADOLphus
Lectos gente viros patria, dona ampla ferentes;
Et sacra firmantes animis connubia laetis;
Expertos belli iuvenes, auroque coruscos.
Quid memorem proceres alios, quos ordine longo
Agmen habet? Salvete pii, salvete beati
Heroes; summo mea mens quos ardet amore
Compellare omnes; et dextrae iungere dextram:
Egregios animis proceres, et Martis alumnos:
Sed non ista sibi tempus spectacula poscit
Aspicite, adventu laetentur ut omnia vestro:
Largior ut campos, ut lumine vestiat aether
Purpureo: laetis amnis fluit auctior undis:
Omnia iam rident: gaudent, et largius agros
Cantibus affantur volucres, sylvasque fatigant.
Ipsi etiam montes, ipsae per devia valles
Ipsa sonant arbusta; Duci gratantur eunti,
Cum consorte tori, magnis cum principibus Diis.
Naiadesque choro laetum Paeana canentes,
Pars in gramineis exercent membra palaestris:
Pars pedibus plaudunt choreas: et carmina dicunt
Ad numerum Musae: sonitus alit aetheris Echo:
Et laeta colles intonsi voce resultant.
Nec non et Phoebus palla spectabilis aurea
Obloquitur numeris septem discrimina vocum:
Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno:
Et variis mulcet stupefactas cantibus undas.
Macti animo, et virtute Duces, et pacis honore;
Macti concordi dextra: Dii vestra tuentur
Praesidia; et sanctos indulgent pacis amores;
Et connubia sancta, et felices hymenaeos.
Ite duces animis acti concordibus omnes;
Ite citi, solenne sacrum celebrate faventes
Connubii; et iam nunc studiis assuescite pacis:
Aurea compositis meditantes secula rebus.
Ite, novos sacris sponsos deducite templis;
Et Diis auspicibus taedas firmate iugales:
Accipiat coniux felici foedere nuptam:
Dedatur cupido iamdudum Diva marito:
Et facite ad thalamum pia vota; et dicite laeta.
Omina; et aeterno nova iungite foedera nexu.