Latin · Dactylic hexameter
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., IN NUPTIAS PHILIPPI LUDOVICI PALATINI Comitis, Boiariaeque Ducis: et ANNAE, lines 2.3.510-2.3.555
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 2.3.510-555
Unproofread scanNot analysed yet
Vasta iacet mediis Belgarum finibus ora;
Oceani iuxta fontem, Solemque cadentem:
Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebae:
Menapii coluere viri: nunc plurima genti
Nomina: diversis sed enim post tempore longo
Principibus regnata fuit: quos incluta bello
Gelria iactat avos: et Rheni flumina circum
Clivia (Martigenae quorum pars magna Sicambri)
Quosque secans undoso interluit agmine Mosa:
Qui Ruram, Iulamque bibunt: montosaque iuxta
Oppida, qua vitreo decurrit flumine Lippa.
Illa parens regum tellus; qui Marte potentes,
Aspera victrici gesserunt praelia dextra:
Iustitiaque feros populos, et legibus aequis
Formarunt primi vitae melioris ad usum.
Sed veterum nunc fama ducum est obscurior annis.
Quandoquidem, quamvis populis, opibusque potente:
Sacrorum officio vatum per carmina facto,
Egregii Heroes caruerunt tempore longo.
Tempus edax rerum, gemmas consumit, et aurum:
Durat opus vatum; fit vivax carmine virtus.
Sed non est animus percurrere singula versu;
Quae memoranda forent: sat erit, si carmine Sponsae
Et genus, et prisca sobolem de stirpe parentum
Expediam; et primae revocem cunabula gentis.
Hanc veterum illustri Chamavorum sanguine cretam
Saxonas occiduae gens incola nominat orae)
Accipimus: seriemque domo deducere Marcae
Antiqua; longo qua patres ordine ducti
Insignes atavi factis, et equestribus armis;
Immortale decus genti, nomenque dederunt:
Unde etiam longi titulum gessere nepotes.
Nomina neu referam longum collecta per aevum:
Quis nescit geminos fratres, duo fulmina belli?
Par bene compositum, totidem virtutibus aequum;
(Ledaeos dicas, concordia sidera, fratres)
Te iuvenum Princeps o ADOLphe, Ducum pater: et te
Pacis, et armorum studiis EBERharde potentem:
Ambos innocuos, cultores numinis ambos.
Qui vigor ingenii? celsi qui pectoris ardor?
Quae virtus? et quae magnis mens ardua rebus?
Quae vis, quae doctae tandem solertia mentis?
Vos quoties Amisus vidit, patriusque Visurgis
Militiam petere: et Martis fera praelia adire
Sanguinei; et sumptis vires ostendere in armis:
Aeratasque acies, et equestres ducere turmas;