# Operum pars secunda 2.8.1-40

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., Poem 8, lines 2.8.1-2.8.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/2.8.1

DUm celebrare iterum castos meditamur amores:
Musa fave, et nostro facilis succurre labori.
Carmina sunt dicenda novo gratantia sponso
MAGDALIDa insignem cultu: quis talia amico
Abneget? aut quis non felix gratetur amico
Coniugium? res grata Deo est, Deus approbat auctor:
Coniugium ipse DEUS praesenti numine firmat.
Magnum opus est, opus est humanis viribus impar,
Singula divinae memorare encomia dextrae:
Singula dona DEI canere, et benefacta referre:
Queis genus in terris nostrum cumulavit, et iisdem
Mentem animumque suum, ceu viva in imagine, pinxit.
Quod mens casta DEUS, spurcaeque libidinis ultor
Sit Deus, incestumque animo exsecretur amorem:
Coniugii lex sacra monet: docet exitus ingens:
Horribilesque docent poenae, quibus opprimit omnes,
Qui pecudum in morem, sine lege, atque ordine sacro
In scelus omne ruunt, seque et sua corpora foedant.
Egregios vero Diuos, insigniae facta
Divorum memorant delirans turba poetae.
Ah miser ille Deus, cui verset in ossibus ignem
Luxuriosus amor, cui tela subinde facesque
Intentet Venus, et variarum in monstra ferarum,
In pecus omine Deum convertat, in omnia mutet.
Caelorum rex ille miser, cui semper ad aures
Cantitet, et sua furta obganniat aemula Iuno.
Hinc rixae: hinc tripodesque volant, et pocla sororis
Zelotypae in caput: hinc convivia laeta Deorum
Turbari, et versis videas circum undique mensis
Dispersam ambrosiam fluitare in nectare dulci.
Quid faciant homines, ausint cum talia Diui?
Heu genus infelix, quorum, cum saepe necesse est
Auxilium ferre, aut rebus succurrere in arctis,
Aut peregre est DEUS, et Cretensia pocula siccat:
Aut iacet, et segnem spirat de pectore somnum:
Hesternove caput dolet exsaturatus Iaccho.
At nos felices nimium, queis nocte fugata
Iustitiaeque dies, et lux praeclara refulsit.
Casta Deus mens est noster, purissimus omni
Labe DEUS noster, vitio est praestantior omni.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
