Latin · Dactylic hexameter
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII EPICORUM LIBER PRIMUS., Poem 8, lines 2.8.87-2.8.128
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 2.8.87-128
Unproofread scanNot analysed yet
Coniugii est eadem facies, ea denique tota est
Vita hominum: cumulus circumvolat usque laborum;
Sors tamen inter dum commiscet dulciae amaris:
Inque vicem cedunt dolor, et iucunda voluptas.
Quis proprio iniciat tam fortia vincula collo?
Laetitiamque velit curarum hoc fasce pacisci?
Si potes a vinclis immunem, et fasce iugali
Sectari, castusque potes traducere vitam:
Haec quoque grata DEO est, et habet sua praemia coelo:
Hanc caeli proceres vivunt, turbai integrae, vitam:
Hanc olim multi veteres coluere parentes,
Insignes virtute viri, et pietate verendi.
Sin te torret amor, stimulatque incendia venis:
Ne te ne pigeat licitam admovisse medelam:
Neu te neu retrahant, si quaedam adversa sequantur,
Si curae, quarum vita est plena, omnia plena.
Sic meruit genitrix primaeva: ea poena fatigat,
Donec vita manet, miseros sine fine nepotes.
Per varios casus, per tot discrimina rerum
Tendimus aeternam in patriam, iugique potimur
Laetitia: Sed, quicquid id est, patientia durum
Vincit et alma Fides. Nos hac Deus ipse Palaestrae
Invita coelo gemebundum attollere vultum,
Atque humanarum ludibria temnere rerum.
Castus amor res gratae Deo est, typus aureus idem,
Umbraque inexhausti et monumentum illustre caloris:
Quo DEUS unigenam prolem amplexatur ab aevo.
Hunc ignem, et puro conceptum pectore Natus
In nos derivat, facilisque effundit amorem.
Mundus amor Christi, Sponsa est Ecclesia Christi:
Ille vocatus adest praesens, onerique ferundo
Subvenit: hoc leve onus ductore, et sarcina dulcis
Felix ille iterum felix, cui munere divum
Iungitur innocuo coniux fecunda cubili:
Quam formae species, specie et formosior ipsae
Commendat morum probitas, pietasque, fidesque.
Illa corona viri est, decus est, et dulce levamen,
Subsidiumque et fida comes, sive aspera sortis
Adversatur hiems, seu fulget amabilis aestas.
Hinc pater in dulces converso lumine natos,
Cultoresque Deo gaudet, nova germina mundo
Conspiciens ex se florere et crescere nates.