# Operum pars secunda 4.17

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII ODARUM LIBER PRIMUS., Poem 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/4.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/4.17

QUem tu, Diva SALUS, semel
Languentem placido lumine videris:
Non hunc mors quatiet fera,
Aut morbus pavidum: non dolor improb.
Percellet rigido metu
Afflictum: neque sors hunc variabilis
Mentis robore praeditum,
Quamvis innocuum perpetuo premat,
Statu deiiciet suo.
Sed Pax incolumem, laetaque Sanitas,
Et praesens animi quies
Fingent diis subito coelitibus parem.
Aegro corpore languidum
Aspexit placido me Dea lumine:
Membrorumque redit vigor:
Et iam cura minus me premit anxia.
O quae numine blandulo
Corpus languidulum, Diva SALUS, beas:
O morti quoque frigidae
Discussura graves, si libeat, metus;
Totum muneris hoc tui est,
Quod coeli intueor vivificum iubar.
Fungens munere pristino:
Quod vivo et valeo, (sic valeam) tuum est.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
