# Operum pars secunda 4.3

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII ODARUM LIBER PRIMUS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/4.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/4.3

FElicem minus, et minus beatam
Vitam quae faciunt, PHILIPPE, sunt haec.
Cultus semihominum impius deorum:
Iuris caurio nulla peierati:
Profanatio Sabbathi nefanda.
Sanctorum violaio parentum:
Caedes, atque manus nefas cruentae:
Stupri, adulteriique foeda labes:
Prompta fallere mens, manusque furax:
Et mendacia, vanitasque linguae:
Cupido mala proximi bonorum,
Servi, coniugis, aedium, boumque.
Si quis haec habet, haud eris beatus.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
