# Operum pars secunda 4.6

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII ODARUM LIBER PRIMUS., Poem 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/4.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/4.6

ODi profanum carmen, et improbo:
Fauete linguis: carmina libero
Nunc ore me cantare sancta
Fas pietasque iubet, favete.
Nomen beatum, CHRISTE, ferdm tuum
Coeli per orbes laudibus arduis:
Te mente grata praedicabo;
Dum regit hoc mihi vita corpus.
Tu patris alti filius unicus;
Aeterna mens, vox immemorabilis;
Fons lucis, et fons ipse vitae;
Verus homo, Deus atque verus,
Utrunque terrae nasceris incolis;
Nostris in oris hospes, et advena;
Adis labores sponte duros
Pauper, inops, humilis, misellus.
Cunis tenellis vix stabulum patet:
Vix ulva vilem dat enuis torum:
Quis credat, infantem puellum
Esse Deum, dominumque coeli?
Tu sancte IESU, tu puer inclyte,
Imago servi fis Deus, et rei:
Opponis irae te parentis
Innocuus, seelerisque purus.
In te furorem, supplicium, mala,
Quae ferre sontes par fuerat malos,
Vertis: salutem morte reddis:
Sanguine triste nefas repurgans.
Tu nos iacentes in tenebris Stygis
Splendore lucis irradias tuae:
Lux haec opaca nocte fulget;
Et radiis loca cuncta r e plet
A morte servas tu miseros reos:
Tuique regni deligis incolas:
Priscae solutis labe noxae;
Gaudia, iustitiamque donas.
Te mente casta, te prece supplice
Regum rogamus maxime, et optime:
Mortalium spectes ab alto
Continuos miserans labores.
Sat est malorum, tristitiae sat est:
Offensus ausis tu, Deus, improbis,
Diu merentes dissipasti
Cladibus innumeris, malisque.
Placatus adsis: et bonus arbiter.
Non imputaris lubrica deviae
Errata vitae: sis benignus;
Lethiferasque remitte noxas.
Tui furoris verteris impetum
In impiorum regna tot hostium
Semen piorum qui laborant
Perdere vique, doloque totum.
Sint bella longe tristia, sit lues:
Pax sancta terris, et pietas vetus
Resurgat: et vallata muris
Imperet omne suis per aevum.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
