# Operum pars secunda 5.13

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERI ODARUM LIBER SECUNDUS., Poem 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/5.13

REUSNERE claris addite vatibus,
Idemque sacrae fama Themystios;
Quid ergo consult as sacerdos
In medium? quid in arboretis
Sedens, amoena ad littora DANUBI
Suades agendum? scilicet optimum est
Et ius professoresque Iuris
Rite sequi, placiduque sanctas
Haurire leges auribus, ac viam
Recte doc entum non (ut ubique fit)
Praeve retorquere, atque iustas
In dubium revocare normas.
Praescripta veri regula, quae Deum
Agnoscit auctorem, ante alios locum
Tenere debebit supremum:
Deinde sagacum hominum reperts
Partes secundas. At neque se Deo
Mortalium gens subdere amat, neque
Parere iussis aequiorum,
Caeca sui, et reliquis ruendi
In caecitatem causa. Adeone (proh)
Simus tyranni in osmet atrocius
Quam belluarum saevientes
Saecula! qua regione pacem
Coli putandum est? quae fora litibus
Vacant remordentum? in quibus oppidis
Fraterna fixam corda sedem
Unanimi posuere mente?
Bellorum abunde est: exsulat heu quies:
Quis castum olivae pangere termitem
Ausit? quis hostiles tumultus
Frangere, et horribilem furorem
Sedare Martis? Ceu subitis vorax
Impune flammis, quarapitur Noto,
Ignis per incensas aristas
Obvia depopulatus arva;
Messem favillis mutaet inanibus,
Et spem colonis praeripit: haud secus
Discordiarum fax nocentum,
Fomite perpetuante gliscens;
Civesque et urbes innumeris solet
Mactare damnis. Cedite, cedite
Incendia augentes manipli,
Nec nisi funereos struendi
Rogos procaces. Tque adeo furens
Manus latronum in Teutona viscera
Modum exacerbandae Megaerae
Pone, tribunitiisque linguis,
Fas tandem iniquae mittere iurgia
Contentionis: fas, studium boni
Aequique propagare, et almae
Iustitiae stabilire regnum.
Tu restitutor prisce reciprocae
REUSNERE sortis, qua pote, devocae
Astraedn in terras relictas
Aetherio fugitivam Olympo.
Atqui futurum est, auguror, ut mali
Malos avaro gutture devorent:
Bonisque respirare detur:
Caussaque pressa diu triumphet.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
