# Operum pars secunda 5.16

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERI ODARUM LIBER SECUNDUS., AD N. REUSNERUM IURISCONS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/5.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/5.16

AMNES superbos Teutoniae duos
Istrum atque Rhenum carminibus tuis,
REUSNERE, cum praesens adesses,
Nobilitaesse; celebriusque
Utrumque longe diceres oppidum,
Quod inquilinum te tenuit diu.
Fecisse. Iam nec nomen iisdem
Piniferi e regione montis
Salae fluenti maius et altius
Datare nescis. Edidicit tuas
Lavinga et Argentina Musas:
Discit uuem modo Iena felix,
Colles beatos inter et uberes
Bachi raecemos quae caput exserit
Sublime, clarorumque luce
Splendidius rutilat virorum:
Ac proinde se non inferius, duae
Doctoe sorores quam veteres habent,
Exculta Lipsis Leucorisque
Nomen habere decusque gaudet.
Humaniori sed studio dehine
Vafre relicto, rebus in arduis
Versabere, et magnorum honoras
Principum amicitias, gravesque
Sectabere aulas; quaudoquidem clues
Iuris peritus. Vilia pulpita
Fortasse sordescant, locumque
Mox aliis, quibus omne fando
Et disputando tempus abit, duint.
Evectus alte sie memor, ut dari
Incautus ad casum queatur,
Praecipites alios fragosa
Secum ruind involvere lubricum.
Ego arctus arctarum incola sentium,
Contemptor excelsi favoris,
Pauperiem patiens amice,
Nec magna quenquam posco, nec editis
Pedem sinistre figo palatiis,
Ditescere oblitus, nec amplas
Quaerere divitias avarus.
Tranquilla nobis mane oritur dies.
Tranquilla sero nox oculos tegit.
Post prima somni dona; lectus
In tenebris videt allinentem
Chartis par atis plumbeolo stilo
Versus canoros. his quianam modus
Pudorve sit fastidiumve?
Nae citius valedicet arbos
Atthaea olivo, ficus edulium
Ramo referto frundia etuum,
Palmes racemis; quamde tritos
Linquere sim potis ipse rbamnos.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
