# Operum pars secunda 5.20.130-194

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERI ODARUM LIBER SECUNDUS., Poem 20, lines 5.20.130-5.20.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/5.20.130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/5.20.130

O patriae decus: o et decus poli.
Illi ANJNA coniux VVIRTHIA, comparem
REUSNERIAE porro associat virum
Stirpi catervam doctiorum:
Fama quibus nequit emoriri,
Dum vehet orbe diem Phoebus aureo.
Quis te IOANNES nesciat, aut tuos
LANGI labores? quem medicas probe
Artes Palatini scientem
Percoluere Duces: et aevo
Quas poliit bene, donant Epistolae.
Te matre creto strips ea VVIRTHIA,
Cum VVIRTHIORUM non numero brevi,
Digne superbit: dum parentum
Non recidiva cupit suis cum
Nomina nominibus conglobarier.
Non iam quis olim PETRUS, in ardua
IOVAE eruditus quamque scientia,
Gnaris loquar. Nam nec notarum
Laus patitur, quibus haud patentem
Omnibus explicuit Regium DEI
Vatem: labore et propterea magis
Mire, Papatus tempore nubili:
Quo ROMA Doctorem sepulcro
Condidit, haec pietas quod omni
In grege visa fuit rarior sacro.
Huic in medendi doctus ita artibus
Frater, nec impar laude GEORGIUS:
LUDVICUS Illi Pannonum Rex
Corporis ut proprii salutem,
Ceu Pyladi, sibi commiserit viro.
Quid iam duos, quid rite GEORGIOS
Dtcam sequentes? nonne mihi Ilias
Nascetur? ILLUM quem VIENNA
Poeoniis vigilare succis
Vidie, et ordine fati recondidit
Busto: Supremis HUNC Ducibus suam
Charum per artem: CAROLUS hunc potens
Aetatis extremae Monarcha,
Filius et pariter PHILIPPUS
Iberiae domitor sustulit suae.
Te nunc MICHAEL, te Themis inclyta
Antistitem, te delicias suas
Te Saxo CANCELLARIUM, te
Indigetatque Patrem COBURGA.
Plura vetat calamum fama proloqui.
Laetare, SPONS A, et nobilioribus
Compone fastis nomina, quae plagam
Orbis feruntur circa utramque:
Quaeque parum patietur unquam
Gloria amabilis obliterarier.
Et te VVILANDUM sic celebrat genus:
Nec non Parentis CONSILIARII
SALMENSIS, illustrat probatae
Indole conciliante virtus.
Sic Genitricis et antiqua nomina
Florent: NARISCOS haec Equites docent,
Virtute notos belligera diu:
Quae stemma PELCKHOFERIORUM
Elogio vehit aeviterno.
O bene coniugio nata copula
Quae bina vinclo pectore colligas,
Concorde: cestus Cypridos haud Deae,
Sed praepotentu dextra IOVAE
Id facit: huic honor is ferendus.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
