Latin
NICOLAI REUSNERI ODARUM LIBER SECUNDUS., Poem 20, lines 5.20.62-5.20.129
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 5.20.62-129
Unproofread scanNot analysed yet
Te laeta laetas Patria Syndico
Expandit alas: atque prudens
Consiliumque animumque promptum
Devenerans merito suspicit diu.
Adverlit, aegrum qui regit Hesperum,
Scutumque tantis nobile honoribus
Dat FERDINANDUS: suseitata
In socios propere Nepotes
Commeat, et stabiles firmat, impigra
Virtus: Idipsum nunc HIERONYMUS
Testatur: Illum vel Podalyrio
Urbs Curiensis cariorem
Detinet, aegra bene adiuvantem
Co pora Poeoniae viribus penus.
Non PETRE Iuris te pariter sacri
Arte expolitum carmine concinam:
Nec militem te mili umque
BARTHOLOMAEE ducem Livonum,
Arte simul celebrem utraque Palladis.
Quid iam beatum num dubitavtris
Dixisse SPONSUM? non dubitaveris.
Fraterna vero quae sit audi
Persimilis Genii propago:
Nec reprobante Patrum gloria minor.
Ut Frater hic sit NICOLEOS mihi
Scribendus, amplum, et vix Heliconio
Aequum gregi mandes laborem:
Fama virt viget, et vigebit,
Ex Themide, et Clarium parta per chorum.
Quem MAXIMUS Rex AEMILIUS, simul
Caesar RUDOLPHUS silius optimus,
Tot praemiis, tot sponte donis
Tot decorum titulis honorans
Splendidius genus hoc extulit magis.
Miraris? Ecquem perpetuas mage,
Propter labores perpetuos, putes
Laudes merentem? nec quiescit
Perpetuare operas futuris
Temporibus, meritas omnibus vehi.
Antiqua RHENO lis erat: an prior
Credendus ipse, an DANUBIUS foret:
Illam diremit, quum relicto
DANUBIO Argyropen subivit
RHenicolam: potior RHENUS hinc ovat,
Dilecta Fraturem Patria praeficit
Rebus gerendis CHRISTOPHORUM domi:
Nesola fructus omnis expers
Indigenas aliis ministret,
Fertilitate sibi haud commodans sua.
Artis magistrum Poeoniae studet
Hinc ELIAS ser rite vocarier
Frater: fovet quem nunc alumnum
Alma Academia, candidatum
Et Basilea salutat libens suum.
FRANCISCUS illas progenuit Parens
Proles: sua vir charus in Ithaca,
Dignus Senator nuncupari:
Nec male coniugio beatus:
Ex Patre Consule cui nata BARBARA
FRITSCHNERO amati pars thalami fuit.
Hunc sanctus ille tot TROCEDORFIUS
(Goldbergicum qui Rector omni
Excoluit studio Lyceum:)
Laudibus extulit, acris virum ingenii:
Et tota dignum SLESIA pluries
Delegit illum, CAESARIS optimi
Duris adire in rebus Aulam,
Consiliumque referre certum.