Latin
NICOLAI REUSNERI ODARUM LIBER SECUNDUS., Poem 6
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 5.6
Unproofread scanNot analysed yet
QUI ducit uxorem forma elegante, sed
Famd parum probata;
Is ducit uxorem oculis, at non auribus.
Sic divitem lucratur
Qui coniugem, sed improba fama, ac simul
Inelegante forma;
Nec auribus, nec oculis, sed digitis magis
Desponsat is maritam.
Nam forma sicut oculorum, sic aurium
Fit illecebra fama:
At luculentae captat dotis aureos
Manus proterva tactus.
Cuique sponso sponsa sic placet sua:
Suum cuique pulcrum.
At tu modis multis es fortunatior
VVOLFGANGE: qui maritam
Nec auribus, nec oculis, nec digitis procax
Solum tuis cupitam:
Sed auribus, sed oculis, sed digitis simul
Pulcram invenis puellam:
Cui nomen una Gratiarum dat soror
Suum, vocata Graiis
EUPHROSYNA, dux voluptatum illa amabilis,
Regina gandiorum.
Probata nam fama, formaque est elegans,
Ac dote luculenta.
Magna haec quidem sunt coniugis probae bona:
Maiora sunt at illa:
Quod virginalibus est virtutibus,
Ac laudibus decora.
Nam mente prudens est, et casta moribus,
Suavique comis ore,
Pia in Deum, ac parentes, et recte sciens
Servare rem domumque:
Magni illius Septemviri slarissima
HAINZELII propago:
Quem Musa terris, quem Fides coelo beat
In omise semper aevum:
Te digna coniux nympha tali coniuge
VVOLFGANGE nunc futura:
Par gente cui, tua ac parentum gloria
Illustris esse gaudes:
Patriae domus lumen, Reique publicae
Quondam decus futurus.
O vos beatos ter quaterque coniuges,
Quos copula beata
Sic copulator ipse copulat DEUS!
Salvete, ter quaterque
Salvete vos amabo, ac sospites diu
Sic vivite et valete:
Ambo pares amoribus, ceu moribus;
Iugique coniugati
Iugo, sic este cordibus concordibus:
Ne taeda post iugalis
Utrisque vitae taediosum sit iugum:
Nec amaror ex amore
Negociosus vobis sic amantibus
Generetur ocioso.
Quin lacte semper, ac mero felix torus
Sic diffluat: nec unquam
Plus triste fel, quam dulce mel exuberet:
Sed litis omnis expers
Feraxque prole floreat semper nova,
Et Copia beata:
Praesentis aevi saturos donec vos, Deus
Aevo beet futuro.