# Operum pars secunda 8.13

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Philotesiorum LIBER I., Poem 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/8.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/8.13

SI me summa benignitas lateret,
Sacras qua tibi demeres Camoenas:
Nec perspecta foret mihi voluntas
In doctos bona, maximeque prona,
STREINI, Caesareae Senator auae,
O et Pieridum decus sororum:
Haud obtundere nunc tot occupato
Rerum turbinibus gravissimarum
Auderem tibi versibus minutis.
Sed sic est, favor ut magis benigntu
Perspectus mihi sit, magisque notus,
Longa quam sit opus probatione.
Quae res nunc facit, ut libenter esse
Caussae te cupiam meae patronum:
Per te cum mea Caesari Thaleia
Possit gratior esse iam RODOLPHO,
Fortunaque frui bemgniore.
Quod nunc ut facias minus gravate,
Submissa volo mente te rogatum.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
