Latin
NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Philotesiorum LIBER I., Poem 23
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 8.23
Unproofread scanNot analysed yet
QUo quis vult generosior videri;
Plus hoc is bene de bonis mereri
Gaudet, magne BARO: preces nec unquam
Exspectat, bene de bonis merendo
Gratis sponteque. Sol viden' ut auctor
Lucis, mundi oculus, propago vitae,
Salutare inbar suum minestrat
Gratis, nec precio aut prece impetrando.
Sic tu, qui generosus es, vel alter
Aulae Sol, patriaeque sidus, orbem
Illustrans radiis suis coruscis,
Illustris BARO, de bonis mereri
Haud cessas bene, liberaliterque
Exercere tuam benignitatem.
Et recte: perit haud, bonis quod unquam
A quoquam bene sit: grave atque gratum
Idem hoc, et gravidum bonis habetur.
Quid? quod Rex nihil evenire dixit
Magnis principibus, virisque magnus
Fortunatius hic Anaxilaus:
Quam quod sic bene de bonis merendo
Mortales reliquos sibi obligarent,
Et certamine vmcerent beato.