# Operum pars secunda 8.29

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Philotesiorum LIBER I., Poem 29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/8.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/8.29

PRaeclare facis atque perbenigne:
Fidus hospes, ERASME, Gratiarum,
Musarumque quod esse gloriaris:
Quas spretas sine honore cerno passim
Tritis sub pedibus iacere vulgi:
Aut cum difficili exulare sorte.
Laus haec ampla quidem, tuoque digna
Magno nomine: quod tibi dederunt,
Pro virtute tua, dei benigni:
Artes nempe bonas suo tueri
Ultro praesidio: sacrisque Musis,
Musarumque favere sic ministris.
Verum, ne dubites, tibi vicissim
Musae pramia, Gratiaeque digna,
Pro patrocinio tuo, rependent:
Musarumque simul tuas ministri
Laudes perpetuum canent per aevum.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
