# Operum pars secunda 8.30

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERI LEORINI SILESII Philotesiorum LIBER I., Poem 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/8.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/8.30

FAcundissime, DUDITHI leporum
Te compello pater tot Atticorum:
Quos dat Suada tibi daserta, mater
Tot felix salium disertiorum:
Quae nunc sessitat in tuis llabellis:
Illis mellifluis tuis labellis:
Quae vel Castalio madent liquore;
Unda vel Iovis, aetheris medulla,
Spirant suaviter usque delibuta:
Quid vis? inquis. amicus esse vobis
Tantus postulo: quantus esse dudum
Coepit iam meus ille CYPRIANUS:
Quo divina sub orbe nunc Mathesis
Immenso videt haud peritiorem:
Quod convicero testete vel uno.
Sis ergo facilis mihi, bonusque
ANDREA, pater elegantiarum:
Me cultoribus haud tuis gravate
Accensens: quibus est cor integellum,
Et mens candida, candidumque pectus,
Et concors pietas, fides et una.
Aurum non, adamasve sic coruscat
Phoebeis radiis: velut bonorum
Concors mens, pietasque virorum.
O spectaculum amabile, ac decorum.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
