Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 10
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 9.10
Unproofread scanNot analysed yet
QUaetu vota Elegis tuis tenellis
Pro me regna vetusta Galliarum
Visuro facis; illa nos vicissim,
Istis hendecasyllabis minutis,
Pro te nunc patrios lares petente,
Grati concipimus. Sit o sit opto
Voti compos uterque; uterque sospes
Laetos deveniat locos. At heu quam
Longis nos, LEORINE, separabunt
Intervalla procul procul remoti
Soli tractibus, invidisque metis!
Alter forsan et alterum (quod omen
Avertant superi) videre porro
Haud qui bit: veteris tamen sodalis
Sodalem reminiscier iuvabtt;
Quibuscunque feretur exul oris.
Tu vero, LEORINE cui licebit
Montes ad patrtos volare tuto,
Seu facturus ad hospitas Elystri
Nymphas; sive iter hinc ad Albis undas.
Amanter CAMERARIUM salutes
Oro, FABRICIUMque Chemnicensem;
PEUCERIque domum, domumque totam
ESROMI, et niveis comis EBERUM;
Nec non VVINSHEMIUM, senem iocosum;
MAIOREMque meum, optimum poetam;
Atque omnes reliquos bonos amicos.
Vivant, et valeant diu, preceris;
Aeternum memores sui MESLISSI.