Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 12
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 9.12
Unproofread scanNot analysed yet
MUsarum esse decet fores apertas
Bonis vatibus, ac bonis Poetis.
Si vates bonus, ac bonus Poeta
Non sum: vir bonus esse pergo certe,
Charus vatibus, ac bonis Poetis,
Musarum Charitumque candidatis.
Cur non ergo mihi fores amicas
Pandis CAROLE? quas novem frequenta:
Musarum chorus atque Gratiarum,
Phoebo cum patre, matre cum Minerva.
Eia, si retinere vis Camoenas,
Phoebum, Pallada, Gratiasque: charis
Phoebo, Palladi, Gratiis, Camoenis,
Bonis vatibus, ac bonis Poetis,
Cave tetricus hospes esse pergas.