# Operum pars secunda 9.12

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.12

MUsarum esse decet fores apertas
Bonis vatibus, ac bonis Poetis.
Si vates bonus, ac bonus Poeta
Non sum: vir bonus esse pergo certe,
Charus vatibus, ac bonis Poetis,
Musarum Charitumque candidatis.
Cur non ergo mihi fores amicas
Pandis CAROLE? quas novem frequenta:
Musarum chorus atque Gratiarum,
Phoebo cum patre, matre cum Minerva.
Eia, si retinere vis Camoenas,
Phoebum, Pallada, Gratiasque: charis
Phoebo, Palladi, Gratiis, Camoenis,
Bonis vatibus, ac bonis Poetis,
Cave tetricus hospes esse pergas.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
