Latin
NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 16
Nikolaus Reusner, Operum pars secunda 9.16
Unproofread scanNot analysed yet
QUae tu iussa mihi dabas, amicis
Exponenda tuis, amice care,
VVENCESLAE, animo propinque, et arte,
Et vitae ratione, patriaque:
Summa, qua potui, fide expedivi.
PAULUS Fabricius, Poetae clarus,
Felicissima quaeque mente grata
PFAUSEROque, tibique reprecatur:
Iucundasque renuntiat salutes.
Frater Caesareae minister aulae
Nuper cum duce CAROLO profectus
Ad Stiros: iterum brevi reviset
Munitam bene regiam Viennae.
At vero tibi ne mei vicissim
Nunc obhvio tam procul remoti
Obrepat: neque candidi sodalis
Nomen te pigeat bonum tueri:
Constantique fideltiate causam
Excusare meam. Calumnia malorum.
Virtutis comite, innocentiaeque,
Nil scis esse frequentius: benorum
Qui famam, benefacta, dignitaten.
Rodunt dente procaciter maligno:
Humanas avidi vorare carnes.
Quae tu avertere, si potes, studebis.
Sic te sors bonae sospitet, precabor:
Sic caram tibi sospietet maritam:
Sic vos filiolae aureae, venustae,
Pulcrae, lacteolae, pudiculaeque;
Una quae requies, et una vobis
Dei munere contigit voluptas;
Longum prosperitas beet per aevum.