# Operum pars secunda 9.17

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.17

NOn bonis avibus, nec auspicatis,
Ad sedes redii laris paterni:
Quod valde mihi, PETRE, nunc molestum est.
Quippe saeva lues, gravisque pestis,
Spargens corporibus nocens venenum,
Infestat patrios (dolor) penates.
Secessi procul, et procul remotus
Urbis a strepitu, periculisque:
Securos colo praedii recessus:
Non sane horriduli, nec invenusti:
Cultos Naiadibus, bicornibusque
Faunis, et fluvialibus Napaeis.
Pratorum decus bic, honosque mirus
Et sylvae, et fluuii serenat hortos;
Hortis Alcinoi elegantiores:
Hortis Trinacriis feraciores.
Hic haeremus, et hic lue fugati,
Gratis alloquiis, negociisque,
Ut res postulat, et necessitas fert;
Longos decipimus dies, et horas.
Verum sic loca multa nos adire:
Et causas prohibemur expedire;
Quae nec ferre queant moram: nec assis
Unius mode sunt mihi aestimandae.
O factum male! sic mei labores
Frustra dispereunt: mihil precabor
Tantum, quam Deus ut labore fessum
Externo tibi PETRE me repente
Salvum reddat: hoc est, precor quod unum.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
