# Operum pars secunda 9.19

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.19

SI nil pulcrius est, beatiusque
Constanti, ingenuo, fideli amico,
POSTHI, Paeoniae magister artis:
Pulcrum non minus est amici amicum,
Si sit candidus, et sit integellus,
Complecti studio pari fideque.
Ergo cum tibi coelitum favore
Primus contigerit, mihique amicus,
Flos lectissimus ille candidorum,
Quotquot sunt, vel adhuc erunt, virorum.
Vates Franciacae MELISSUS orae:
Quid porro dubitem? quid ambigam esse
Charum me tibi, te mihi faventem?
Aut bunc oderis, aut me ames necesse est.
At non oderis hunc, scio: fateris
Te plus bunc oculis tuis amare.
Quid iam? nempe duos amabis unus:
Unum nes redamabimus vicissim.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
