# Operum pars secunda 9.2

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.2

MAnsuetudo, benignitasque mentis,
Morum gratia, comitasque suavis,
Doctrinae comes esse liberalis
Usquequaque solet. Quid ergo tantum,
Flos SAMBUCE celebrium virorum,
Ignota tabulas manu notatas
Miraris? tua quas ubique nota
Mansuetudo, benignitasque summa,
Praeclarae comes eruditionis,
Obscurum me hominem viro celebri
Cogit mittere: sed nec elegantes,
Nec multum lepidas, nec eruditas;
Nec dignas medio legi theatro:
Sed tu quas animo tamen lbenter
Amplexaberis, ut soles, amico:
Et desiderium meum, meumque
Aequi iam facies bonique votum.
Sic Phoebus pater, et novem sorores
Aspirent tibi molle carmen: in quo
Admirabilis omnibus Poetis,
Vivas innumerabiles per annos.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
