# Operum pars secunda 9.22

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda, NICOLAI REUSNERILEORINI SILESII PHILOTESIORUM LIBER SECUNDUS., Poem 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nikolaus-reusner/operum-pars-secunda/9.22

NOn ingratus et indecorus hospes,
Ceu confido, tuas salutat aedes:
Is qui vindelica frequens in urbe
Tecum tam lepide solebat esse.
CRUSI, te quibus et quot expetive
Cum desiderto subinde votis?
Pectus quam tacito aestuavit igne,
Unum te sitiens et excupiscens?
Menti quum tua comitas subivit,
Promissique fides, benignitasque.
En ut nunc etiam impotente amore
Mens te deperit: usque et usque amare
Cunctos assidue dies parata:
In te delicias facit, tuoque
Credit se prope solius favori:
Ob quem difficiles vias voravit.
Tantum te mihi da, faveque CRUSI:
Ac desiderium meum fidele
Noli spernere, vel putare parvi:
Hoc est, pro gravibus viis quod unum est.

---

Nikolaus Reusner, Operum pars secunda. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/reusnersecunda_1.xml.
