# Historiarum libri IV 1.2

Nithardus, Historiarum libri IV, Liber Primus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/1.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/1.2

Heres autem tante sublimitatis Lodhuwicus, filiorum eius insto matrimonio susceptorum novissimus, ceteris decedentibus successit. Qui ut pro certo patrem obisse comperit, Aquis ab Aquitania protinus venit; quo undique ad se venientem populum absque quolibet impedimento suae ditioni addixit, de ceteris, qui sibi creduli videbantur, deliberaturus. Initio quidem imperii suscepti pecuniam ingenti numero a patre relictam trifariam dividere iussit et unam partem causa funeris expendit, duas vero inter se et sorores suas a patre insto matrimonio susceptas divisit, quas et instanter a palatio ad sua monasteria abire praecepit. Fratres quoque adhuc tenera aetate, Drugonem, Hugonem et Teodericum, participes mensae effecit, quos et in palatio una secum nutriri praecepit, et Bernardo nepoti suo, filio Pippini, regnum Italiae concessit. Qui quoniam ab eo paulo post defecit, capitur et a Bertmundo Lugdunensis provinciae praefecto luminibus et vita pariter privatur. Hinc autem metuens, ne post dicti fratres populo sollicitato eadem facerent, ad conventum publicum eos venire praecepit, totondit ac per monasteria sub libera custodia commendavit. Quo peracto filios suos insto matrimonio iunxit et universum imperium inter eos ita divisit, ut Pippinus quidem Aquitaniam , Lodhuwicus autem Baioariam, Lodharius vero post discessum eius universum Imperium haberet, cui et una secum imperatoris nomen habere concessit. Interea Irmengardis regina materque illorum decessit, ac paulo post Lodhuwicus imperator Iudith in matrimonium sumpsit, ex qua Karolus creatur.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
