Latin
1.3.14 to 1.3.19
Nithardus, Historiarum libri IV 1.3.14-19
Not analysed yet
Quod quia facile confessum, in restauratione eius otius consensum est; assumptoque Guntbaldo quodam monacho sub specie religionis in hoc negotio ad Pippinum Ludovicumque, filios eius, occulte direxit, promittens ,si in sua restitutione una cum his qui hoc cupiebant adesse voluissent, regnum utrisque se ampliare velle. Ac per hoc perfacile cupideque paruere; conventuque condicto regina et fratres eius eidem restituuntur ,ac plebs universa ditioni eius se subdidit. Hinc hi qui cum Lodhario senserunt in concilium deducti et ab ipso Lodhario ad mortem diiudicati aut vita donata in exilium retrusi sunt. Lodharium quoque sola Italia contentum ea pactione abire permisit, ut extra patris voluntatem nihil deinceps moliri in regno temptaret. Cumque se haec ita haberent, et res publica paululum respirari videretur, confestim Guntbaldus monachus ,quem supra memoravimus, quia multa in restitutione eius laboraverat, secundus in imperio esse volebat ; quod quoniam Bernardus, uti praemissum est, olim fuerat, summa industria iterum esse certabat. Pippinus quoque et Lodhuwicus, quanquam eis regna, sicut promissum fuerat, aucta fuissent, tamen in imperio ut post patrem primi essent, uterque laborabat; at illi, per quos tunc res publica tractabatur, voluntati eorum obsistebant .