# Historiarum libri IV 1.7

Nithardus, Historiarum libri IV, Liber Primus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/1.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/1.7

Ergo ad urbem Vangionum conventu indicto convenerunt; in quo Lodharius humillime ad pedes patris coram cunctis procidit dicens: 'Novi me coram Deo et te, domine pater, deliquisse; non regnum, sed indulgentiam et, ut gratiam tuam merear, quaeso'. Idem autem ut pius ac Clemens pater et delicta postulanti indulsit et gratiam roganti concessit, eo scilicet pacto, ut deinceps nihil quolibet modo contra suam voluntatem nec in Karolum nec in regnum alicubi egisset. Dein benigne illum excoepit ac deosculans gratias Deo pro filio, quem aversum reconciliaverat, egit. Ad prandium deinde conversi sunt, in crastinum de ceteris, quae sui iuraverant, deliberaturi. Die autem altera concilium ineunt. Hinc pater, ut sui iuraverant, perficere cupiens: 'Ecce, fili, ut promiseram, regnum omne coram te est, divide illud, prout libuerit. Quod si tu diviseris, parcium electio Karoli erit; si autem nos illud diviserimus, similiter parcium electio tua erit'. Quod idem cum per triduum dividere vellet, sed minime posset, Iosippum atque Richardum ad patrem direxit deprecans, ut ille et sui regnum dividerent, parciumque electio sibi concederetur ; insuper vero in ea fide, quam illis iuraverant, testati sunt, quod pro nulla re alia nisi sola ignorantia regionum id peragere differret. Quam ob rem pater, ut aequius valuit, regnum omne absque Baioaria cum suis divisit; et a Mosa partem australem Lodharius cum suis elegit, quin immo et accepit, occiduam vero, ut Karolo conferretur, consensit et una cum patre coram omni populo ita se velle annuntiavit. Hinc autem pater fratres, prout valuit, unanimes effecit, rogans ac deprecans, ut invicem se diligerent, et ut alter ab altero protegeretur, adortans exorat et quod fieri desiderat optat. Quibus peractis benigne et pacifice Lodharium in Italiam ditatum remissionis gratia ac regni muneribus remittens, sacramenta, quae sepe iuraverat, quotiens in illum deliquerat, quotiens delicta eidem donaverat , in memoriam reducens ac piis visceribus monens contestabatur, ne saltem id, quod tunc novissime peregerant , coramque cunctis ita se velle confirmaverat, frustrari quolibet modo permittat.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
