# Historiarum libri IV 1.pr

Nithardus, Historiarum libri IV, Liber Primus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/1.pr
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/1.pr

Cum, ut optime, mi domine, nosti, iam poene annis duobus illatam a fratre vestro persecutionem vos vestrique haudquaquam meriti pateremini, antequam Cadhellonicam introissemus civitatem, precepistis, ut res vestris temporibus gestas stili officio memoriae traderem . Oportuna quidem placidaque res, fateor, fuerat praecepta, si otium tanti negotii, ut digne exsequeretur, fuisset concessum; nunc autem, si quid minus vel incultius , quain oportuerit pro rerum magnitudine, huic operi inveneritis insertum, tanto facilior venia a vobis vestrisque mihi debetur, quanto me nostis eodem turbine , quo et vos, dum hoc opus peregerim, esse agitatum . Praeterire autem ea quae temporibus pii patris vestri gesta sunt disposueram, sed facilius cuilibet legenti altercationum vestrarum veritas patebit, si quaedam , que suo in tempore contigisse novimus, summotenus praelibavero. Avi quoque insuper vestri venerandam memoriam per omnia obmittere ratum minime videtur; ac per hoc textus hinc sumat exordium.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
