# Historiarum libri IV 2.2

Nithardus, Historiarum libri IV, Liber Secundus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/2.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/2.2

Per idem tempus Karolus Bituricas ad placitum , quo Pippinum sui iuraverant venturum, venerat. Qui quidem ex omnibus nuntio recepto missos, videlicet Nithardum et Adelgarium, delegit et, uti ocius valuit, ad Lodharium direxit, mandans ac deprecans, ut memor sit sacramentorum, quae inter se iuraverant, et servet, quae inter illos pater statuerat; insuper etiam fraternae filiolique conditionis meminerit; haberet sua sibi et, quod illi pater suo consensu concesserat, absque conflictu illum habere permittat; promittens, si hoc faceret, fidelem se illi et subiectum fore velle, ita ut primogenito fratri esse oporteret. Insuper etiam quicquid actenus in illum deliquerat pollicitus est se ex corde remittere, deprecatus, ne amplius suos sollicitet, ne regnum sibi a Deo commissum perturbet. Cederent undique paci atque concordiae, et hoc se sua suorumque ex parte ratum videre ac per hoc conservare velle mandavit; quod etsi alter hoc ita esse non crederet, quocumque vellet modo ex his illum certum se efficere promisit. Quae quidem Lodharius simulans se benigne suscipere legatos tantum salutationis causa redire permisit ac per suos se responsurum de ceteris esse respondit . Insuper etiam, quoniam ad ipsum se vertere frustrata fide noluerunt, honoribus, quos pater illis dederat, privavit; ita, quid fratri facere cogitaret, nolens indicium dabat. Interea omnes inter Mosam et Sequanam degentes ad Karolum miserunt mandantes, ut, antequam a Lodhario praeoccuparentur, veniret, adventum eius se praestolaturos promittentes. Quam ob rem cum perpaucis Karolus hoc iter accelerans ab Aquitania Carisiacum venit et a Carbonariis et infra ad se venientes benigne suscepit. Extra vero Herenfridus , Gislebertus, Bovo ac ceteri ab Odulfo decepti, firmatam fidem neglegentes, defecerunt.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
