# Historiarum libri IV 2.5.1-12

Nithardus, Historiarum libri IV, 2.5.1 to 2.5.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/2.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/2.5.1

Interea Karolus Aurilianensem urbem veniens Teotbaldum et Warinum cum quibusdam e Burgundia ad se venientes gratanter ac benigne excepit. Hinc autem obviam Bernardo, sicut mandaverat, Nivernensem urbem petit. Sed Bernardus more solito ad illum venire distulit dicens se cum Pippino suisque sacramento firmasse, ut neuter absque alterius consensu cum quolibet quodcumque pactum inire deberet; quam ob rem testatus est ad illos se ire velle, et si efficere posset, ut una secum sui devenirent, bene; sin aliter, soluto iuramento infra dies quindecim ad illum reversurum suaeque ditioni se commissurum esse promisit. Quam ob rem Karolus Bituricas iterum obviam illi venit. Quo Bernardus veniens cum neutrum fecisset, graviter Karolus ferens seductiones, quas patri fecerat et actenus illi faciebat, timens, ne aliter illum comprehendere posset, subito in illum irruere statuit. Sed hoc Bernardus, quanquam tarde, praesensit, fugam iniit ac vix evasit. Karolus autem quosdam e suis stravit, quosdam saucios ac semivivos reliquit, quosdam vero inlesos cepit ac more captivorum custodiri praecepit, suppellectilem autem universam diripere permisit. Hinc quoque Bernardus humilior effectus paulo post supplex ad Karolum venit, dicens et fidelem se illi fuisse et tunc, si liceret, esse voluisset, et deinceps, quanquam hac contumelia affectus esset, in futurum fore minime diffideret; quod etsi quilibet aliter dicere vellet, armis se hoc propulsurum promittit . Quibus Karolus credulus effectus ditatum muneribus et gratia in societatem amicitiae suscepit et, ut Pippinum ac suos, uti promiserat, subditos sibi efficere temptaret, direxit. Et his ita compositis Cenomannicam urbem adiit Lantbertum Ericumque una cum ceteris recepturus. Cumque ille illos inibi perhumane reciperet, protinus ad Nomenoium ducem Brittanniorum mittit scire cupiens, si suae se ditioni subdere vellet. Qui adquiescens consiliis plurimorum Karolo munera mittit ac sacramento fidem deinceps servandam illi firmavit .

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
