Latin
2.5.13 to 2.5.15
Nithardus, Historiarum libri IV 2.5.13-15
Not analysed yet
Quibus peractis, quoniam tempus placiti, quod Attiniacum condixerant, appropinquare videbatur, quid consulte ac solida fide sibi suisque agere oporteret, Karolus anxius erat. Ergo participes secretorum convocat ,rem omnibus notam replicat ac, quemammodum a tanta calamitate congruentius se suosque exui posse existimarent, ut aperiretur, deposcit; seque in omnibus publice utilitati et parere velle, insuper etiam, si oporteret pro ea mortem subire, minime differre fatetur. Quibus cum undique vires crevisse viderentur, reminiscentes insidiarum, quas Lodharius temporibus patris sui patri et Karolo inferre studuerat, quas etiam post obitum patris fratribus suis absque remedio struebat –occurrebant insuper sacramenta, quae tunc nuper fefellerat –,aiebant se omnem iusticiam ab eo libenter consequi velle, sed his inditiis nil boni sperare posse; idcirco sibi undique consultum videri, quocumque modo posset, ad condictum placitum venire minime differret; quodsi frater suus, uti promiserat, communem utilitatem quaerere ac statuere vellet, hoc omnibus notis placere et, ut gratanter reciperetur, congruum esse; sin aliter, fretus iusticia ac per hoc auxilio divino suorumque fidelium et, quicquid regni pater suus amborumque fidelium consensu illi dederat, obtinere omni virtute non neglegat.