# Historiarum libri IV 2.9.1-10

Nithardus, Historiarum libri IV, 2.9.1 to 2.9.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/2.9.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/2.9.1

Interea legati a Lodhuvico venerant nunciantes , quod, si sciret, quomodo fieri posset, in illius adiutorium venire vellet. Quo se Karolus et indigere respondit , gratias congruae voluntati egit et, ut hoc accelerare studerent, protinus praefatos missos remisit. Cumque quattuor vel eo amplius dies inibi adventum Lodharii praestolaretur, et ille venire differret, contionem advocat, concilium iniit, quidnam consultius deinceps illi agendum videretur, deliberaturus. Quidam autem aiebant, quoniam mater sua una cum Aquitaniis veniebat, obviam illi ire debere; sed maxima pars aut obviam Lodhario iter arripere suadebant, aut certe, ubicumque vellet, adventum illius praestolari debere dicebant ; ob hoc quidem maxime, quoniam, si quoquo modo aliorsum iter flectere coepisset, cuncti fugam illum inisse iactarent, et hinc Lodharium et suos audentiores fieri debere, atque hi, qui adhuc causa timoris neutri se copulaverant, ad illum affluere undique sperabant; quod et evenit. Nam, quamquam difficile, praevaluit tamen sententia priorum; quam ob rem Cadhellonicam Karolus adiit urbem, ibique matre una cum Aquitaniis recepta repente nunciatur, quod Lodhuvicus cum Adhelberto duce Austrasiorum praelio commisso vicisset Renoque traiecto ob illius adiutorium, quantocius posset, veniret. Quod cum otius universis castris omnibus notum fieret, cuncti alacri animo, ut illi obviam irent, suadebant. Lodharius quoque ut haec ita se habere deprehendit, circumfusae plebi Karolum fugam inisse persequique illum, quantocius posset, velle denuntiat; quo quidem nuntio fidos sibi alacriores reddidit, dubiis autem quibusque et affluendi audaciam iniecit et firmiores suae parti reddidit. Cumque Karolus a Lodhario persequi se didicisset, quoniam in difficili loco aquis paludibusque circumfusis castra posuerant, ut absque qualibet difficultate, si Lodharius vellet, congredi possent, protinus obviam illi perrexit. Quae quidem Lodhario ut nuntiata sunt, castra posuit ac veluti fessis equis biduo requiem dedit. Iterato itaque cum haec eadem fecissent missosque invicem frequenter mitterent, sed nihil proficui deliberare possent, tandem appropinquantes Lodhuvicus et Karolus conveniunt deque his omnibus in eodem conventu, quae Lodharius absque quolibet moderamine erga se suosque seviebat, dolendo conferunt, quidve deinceps agendum oportunius videretur, in crastinum deliberaturi.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
