Latin
Liber Secundus.
Nithardus, Historiarum libri IV 2.pr
Not analysed yet
Explicitis pro tempore ac viribus dissensionum vestrarum initiis, e quibus quique lector scire cupiens, quam ob rem post obitum patris vestri Lodharius vos fratremque persequi statuerit, decernat, colligat et, si iuste egerit, cognoscat, hinc iam, qua virtute ac industria hoc exsecutus sit, prout memoria viresque suppleverint ,notare curabo. Vos vero difficultates, quae ex eadem molestia parvitati meae obstiterint, inspicere deposco et, si quid in hoc opere neglexero, ut ignoscatis, quaeso.