# Historiarum libri IV 3.1

Nithardus, Historiarum libri IV, Liber Tertius.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.1

Proelio quidem, uti praefatum est, strenue peracto, quid de palantibus peragere deberetur, Lodhuvicus et Karolus in eodem campo deliberare coeperunt. Et quidam ira correpti persequi hostes suadebant, quidam autem, et maxime reges, miserantes fratris plebisque et, ut iudicio Dei et hac plaga repressi ab iniqua cupiditate resipiscerent, et Deo donante deinceps unanimes in vera iusticia devenirent, piis visceribus solito more optabant. In quo negotio Dei omnipotentis misericordia ut prestolaretur, suadebant. Quibus cetera multitudo assentientes a proelio et praeda discesserunt et fere mediante die ad castra redeunt, quid deinceps consultius acturum videretur, deliberaturi. Fuit quidem ingens numerus praedae et ingens cedes et insuper ammirabilis, immo et merito notabilis misericordia tam regum quam et universorum. Nam diversis pro rebus diem dominicum inibi acturos se deliberarunt. In quo missa peracta amicos et inimicos, fideles et infideles pariter sepulturae tradebant, plaga correptos ac semivivos eodem modo pro viribus ex animo refovebant. Post hos qui fuga evaserant miserunt offerentes, si reverti sana fide vellent, omnia delicta remitti. Post haec reges populique super fratre populoque Christiano dolentes percontari episcopos coeperunt, quid agere super hoc negotio deberent. Quam ob rem unanimes ad concilium omnes episcopi confluunt, inventumque in conventu publico est, quod pro sola iusticia et aequitate decertaverint, et hoc Dei iuditio manifestum effectum sit, ac per hoc inmunis omnis Dei minister in hoc negotio haberi, tam suasor quam et effector, deberetur; at quicumque consciens sibi aut ira aut odio aut vana gloria aut certe quolibet vitio quiddam in hac expeditione suasit vel gessit, esset vere confessus secrete secreti delicti et secundum modum culpe diiudicaretur; verumtamen in veneratione ac laude tantae declarationis iusticiae pro remissione delictis mortuorum fratrum suorum – in eo, quod inperfecti peccatis intervenientibus se noverant, ut in multis volentes nolentesque delinquebant – ut suo adiutorio ab his exuti liberarentur; insuper autem, uti actenus in iusticia adiutor et protector illis Deus extitit, ita ut deinceps ubique existeret ; proque his omnibus triduanum ieiunium inventum immoque libenter ac celebre celebratum est.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
