# Historiarum libri IV 3.2.1-12

Nithardus, Historiarum libri IV, 3.2.1 to 3.2.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.2.1

His ita reor peractis Lodhuwicus, ut Renum peteret, decrevit, Karolus autem diversis pro rebus et maxime propter Pippinum, ut illum sibi subdere studeret , in Aquitaniam ut proficisceretur, ratum duxit. Nam Bernardus dux Septimaniae, quanquam a loco praedicti proelii plus minus leuvas tres defuerit, neutri in hoc negotio supplementum fuit; victoriam autem ut Karoli esse didicit, filium suum Willelmum ad illum direxit et, si honores, quos idem in Burgundia habuit, eidem donare vellet, ut se illi commendaret, praecepit. Insuper iactabat se posse nec non et aiebat, quod Pipinum una cum suis Karolo foedere, quo valeret, subdere vellet. Quam legationem benigne excepit et, sicut postulaverat, per omnia concessit, monens, ut de Pippino et suis quod promiserat, in quantum posset, ut perficeretur, operam daret. Cumque adversa undique propulsa viderentur, ac spes prosperitatis cuique hinc inde faveret, Lodhuwicus cum suis Renum petiit, Karolus vero una cum matre Ligerim adiit. Res autem publica inconsultius, quam oporteret, omissa; quo quemque voluntas rapuit, perfacile omissus abscessit. Quod quidem Pippinus audiens paulo ante desideratum cum illo foedus inire distulit. Bernardus quidem ad illum venit, sed, ut illi se commendaret, minime acquievit. Quidam tamen a Pipino desciverunt, et hoc tantum praefata expeditio Karolo profuit, quod illos sibi foederatos recepit. Interea Adhelardus ceterique, quos Karolus ad Francos direxerat scire cupiens, si ad illum reverti vellent, Carisiacum venientes, quo illi ut missos dirigeret mandaverant, perpaucos obviam habuerunt; qui hoc dicebant, si idem Karolus ad praesens esset, ad illum venire minime differrent; aliter autem nescire aiebant, utrum viveret an non. Iactaverant enim hi qui partis Lodharii sentiebant in proelio Karolum cecidisse, Lodhuvicum vulneratum et fuga lapsum abisse. Quapropter inconsultum aiebant in incertis rebus aliquod foedus cum quolibet inire debere.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
