Latin
3.2.13 to 3.2.21
Nithardus, Historiarum libri IV 3.2.13-21
Not analysed yet
At Guntboldus ceterique coadunati supra praefatos Karoli missos irruere se simulabant, et utique fecissent, si ausi essent. Quapropter ad Karolum Adhelardus et ceteri miserunt mandantes, ut, quantotius posset, venire satageret, quatinus et illis adiutorium praeberet et, si Franci, uti aiebant, ad illum venire vellent, scire posset. Ipsi vero Parisiacam civitatem adeunt adventum Karoli praestolaturi . Quod cum Karolo nunciaretur, protinus his in partibus iter direxit. Ad Sequanam autem ut pervenit ,Adhelardum una cum ceteris in Spedonna obviam habuit, et quanquam propter conventum, quod cum fratre in Lingonicam urbem Kal. Sept. condixerat, quoniam imminebat, anxius esset, ratum duxit, ut saltem citato cursu per urbem Belvacensem ac deinde per Compendium et Suessionis, hinc per Remensem et Cadelonensem Lingonicam peteret urbem, quatinus eo tenore id, quod cum fratre statuerat, observare studeret et, si quilibet e Francis ad illum venire vellet, posset. Franci vero eandem paucitatem, quam et Aequitanii spreverant, spernentes variis fictionibus illi se per praesens subdere distulerunt. Quod ut Karolus cognovit, praefatum iter accelerare coepit. . . . . . Remensem urbem petiit; quo cum venisset, nuncium recepit, quod Lodhuvicus ad conventum, quod in Lingonicam urbem condixerant, venire non posset, eo quod Lodharius in regnum illius hostili manu irruere vellet; mandaverant etiam Huc avunculus eius nec non et Gislebertus comes Mansuariorum, si in illis partibus isset, ad illum se una cum ceteris esse venturos.