Latin
3.3.10 to 3.3.17
Nithardus, Historiarum libri IV 3.3.10-17
Not analysed yet
Quam ob rem iactabant se sui facile transire posse et hoc utique simulabant se maxime velle. Ergo Karolus quosdam Parisium et Milidonem custodiri praecepit, quosdam vero, ubicumque vada vel navigia esse noverat, residere fecit; ipse vero e regione Sancti Dyonisii iuxta Sanctum Fludualdum castra in meditullio posuit, ut et Lodhario, si ita oporteret, transitum prohibere aut, si alicubi super suos irruere vellet, illis succurrere posset. Et ut perfacile dinosceretur, quo in loco adiutorium praeberi deberet, more maritimo signa in locis congruis atque custodias deputavit. Insuper autem Sequana, mirabile dictu! dum nos nusquam eo in tempore infra duos menses pluvias esse novimus, repente aere sereno tumescere coepit ac sponte his in locis vada ubique prohibuit. Cumque haec ita se haberent, cernens Lodharius transitum inibi undique sibi prohibitum, eo tenore cum Karolo pacem inire se velle mandavit, ut foedus, quod Karolus cum fratre suo Lodhuvico sacramentis firmaverat, omisisset, et ille econtra foedus, quod cum Pippino nepote suo similiter sacramentis firmaverat ,omitteret; et haberet Karolus a Sequana partem occiduam absque Provinciam et Septimaniam, essentque quasi pace perpetua foederati. Re autem vera sic se utrosque facilius decipere posse putabat omneque imperium hac arte invadere sperabat. At Karolus respondit se foedus, quod cum fratre suo necessitate coactus inierat, minime violare velle; insuper ut a Mosa usque Sequanam regnum, quod pater illi dederat, nequaquam congruum videretur, ut illi obmitteret, praesertim cum tanta nobilitas illum secuta de his regionibus esset, quos in sua fide deceptos esse minime oporteret. Quam ob rem, quoniam hiemps aderat, haberet quique honores, quos pater illis dederat, si vellet, mandavit, donec veris tempore, vellent cum paucis, vellent cum omni comitatu, omnes conveniant et, ni statutis aut statuendis concordia concurrat, quid cuique debeatur, armis decernant.