Latin
3.5.13 to 3.5.20
Nithardus, Historiarum libri IV 3.5.13-20
Not analysed yet
Quod cum Lodhuvicus explesset, Karolus Teudisca lingua sic haec eadem verba testatus est: 'In Godes minna ind in thes Christanes folches ind unser bedhero gealtnissi ,fon thesemo dage frammordes, so fram so mir Got geuuizci indi mahd furgibit, so haldih tesan minan bruodher, soso man mit rehtu sinan bruodher scal, in thiu thaz er mig sosoma duo; indi mit Ludheren in nohheiniu thing ne gegango, zhe minan uuillon imo ce scadhen uuerhen'. Sacramentum autem, quod utrorumque populus, quique propria lingua, testatus est, Romana lingua sic se habet: 'Si Lodhuuigs sagrament, quae son fradre Karlo iurat, conservat, et Karlus meos sendra de suo part non lostanit, si io returnar non l’int pois, ne io ne neuls, cui eo returnar int pois, in nulla aiudha contra Lodhuuuig nun li iuer'. Teudisca autem lingua: 'Oba Karl then eid, then er sinemo bruodher Ludhuuuige gesuor, geleistit, indi Ludhuuuig min herro, then er imo gesuor, forbrihchit, ob ih inan es iruuenden ne mag, noh ib noh thero nohhein, then ih es iruuenden mag, uuidhar Karle imo ce follusti ne uuirdhit'. Quibus peractis Lodhuwicus Renotenus per Spiram et Karolus iuxta Wasagum per Wizzunburg Warmatiam iter direxit. Aestas autem, in qua praefatum exactum est prelium, fuit frigida nimis, et omnes fruges persero collectae sunt; autunnus vero et hiemps naturalem ordinem peregerunt . Ac eadem die, qua praedicti fratres nec non et primores populi praefatum pepigere pactum, subsequente gelu nix multa cecidit. Stella cometis mense Decembrio et Ianuario nec non et Februario usque praelatum conventum apparuit, per Pisces centrum ascendit et inter signum, quod a quibusdam Lyra, a quibusdam vero Andromeda vocatur, et Arcturum obscuriorem hoc concilio expleto defecit. Haec paucis de temporum siderisque serie delibatis ad historiae tramitem revertamur. –Cumque Warmatiam venissent, missos deligunt, quos protinus ad Lodharium et in Saxoniam mittunt; et horum nec non et Karlemanni adventus inter Warmatiam et Magonciacum prestolaretur, statuunt.