# Historiarum libri IV 3.7

Nithardus, Historiarum libri IV, Liber Tertius.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/3.7

His ita se habentibus Karlemannus cum ingenti exercitu Baioariorum et Alamannorum ad patrem suum Mogontiam venit. Bardo vero, qui in Saxoniam missus fuerat, similiter fecit nuntians, quod Saxones mandata Lodharii sprevissent et, quicquid Lodhuvicus et Karolus illis praeciperent, libenter id facere vellent. Lodharius quoque missos, qui ad se directi fuerant, inconsulte audire distulit, quod tam Lodhuvicus quam et Karolus nec non et universus exercitus aegre tulerunt et, qualiter idem ipsi ad illum pervenire possent, intendunt. Ergo XVI; Kal. Aprelis illis in partibus viam dirigunt, et Karolus quidem per Wasagum iter difficile ingressus, Lodhuvicus vero terra Renoque per Bingam, Karlemannus autem per Einrichi ad Conflentim in crastinum hora fere diei sexta venerunt; protinusque ad Sanctum Castorem orationis causa pergunt, missam audiunt ac deinde idem reges armati naves conscendunt et Mosellam otius traiciunt. Quod cum Otgarius Mogontiae sedis episcopus, Hatto comes, Herioldus ceterique viderunt, quos Lodharius ob hoc inibi reliquerat , ut illis transitum prohibuissent, timore perterriti litore relicto fugerunt. Lodharius quoque, ut fratres suos Mosellam transisse in Sinciaco didicit, confestim et ipse abire et regno et sede non destitit, donec se super ripam Rodani cum paucis, qui se sequi deliberaverant , ceteris omissis excoepit. Qua finem secundi certaminis dedit Lodharius, terminetur liber tercius.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
