# Historiarum libri IV 4.3.10-16

Nithardus, Historiarum libri IV, 4.3.10 to 4.3.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.3.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.3.10

Quibus cum undique, ut pax inter illos fieret, melius videretur, consentiunt, legatos convocant, postulata concedunt. Cumque in divisione regni quattuor dies vel eo amplius morarentur, tandem visum est, ut inter Renum et Mosam usque ad exortum Mosae ac deinde ad exortum Saugonne et sic per Saugonnam usque ad confluentum Rodani et sic deinde per Rodanum usque in mare Tyrrenum omnes videlicet episcopatus , abbatias, comitatus, fisca cis Alpibus consistentia absque.... illi in parte regni tercia offerrent, et, si hanc recipere rennuat, quid cuique debeatur, armis decernant . Quod quidem, quanquam ultra quod iustum ac congruum, ut quibusdam videbatur, inventum fuerit, per Conradum, Cobbonem, Adhelhardum et ceteros mandatum est; ipsi vero interim, donec qui missi fuerant reverterentur, in eodem loco esse se decernunt responsum Lodharii praestolaturi. Qui cum ad Lodharium venissent, reppererunt illum paululum minus solito more animatum. Aiebat enim se non esse contentum in eo, quod fratres sui illi mandaverant, quia equa portio non esset, querebaturque insuper suorum, qui se sequuti sunt, causam, quod in praefata parte, quae illi offerebatur, non haberet, unde illis ea quae amittebant restituere posset. Quam ob rem – ignoro, qua fraude decepti – hi qui missi fuerant augent illi supra definitam partem usque in Carbonarias; insuper, si hoc usque ad tempus, quod illis pariter conveniret, reciperet, iurant illi, quod tunc fratres sui iureiurando, prout aequius possent, regnum omne absque Langobardia, Baioaria et Aequitania in tribus partibus dividerent, essetque super his sua electio, ut quam vellet harum acciperet, ac diebus vitae suae eandem illi concederent in eo, quod ille illis similiter faceret; et haec omnia, si aliter non crederet, sacramento sic se facturos promitterent . Iurat etiam Lodharius sic se velle ac sua ex parte sic perficere in eo, quod fratres sui, uti missi illorum tunc illi iuraverant, adimplessent.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
