# Historiarum libri IV 4.5

Nithardus, Historiarum libri IV, Liber Quartus.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nithardus/historiarum-libri-iv/4.5

Quo scilicet XIIII. Kal. Novenbris convenientes, ne forte quoddam scandalum inter homines illorum qualibet ex causa oriretur, pars illorum, quae a Lodhuwico nec non et Karolo venerat, orientalem ripam Reni metantes, quae autem a Lodhario, occiduam, cotidieque ob commune colloquium Sanctum Castorem petierunt. Cumque ad regni divisionem hi, qui a Lodhuvico et Karolo missi fuerant, variis querimoniis accessissent, quesitum est, si quis illorum totius imperii noticiam ad liquidum haberet. Cum nullus repperiretur, quaesitum est, cur missi illorum illud in transacto spatio non circumissent , et illorum industria inbreviatum esset; cum et hoc, ut fieret, Lodharium nolle repperissent, aiebant inpossibile esse ignoranti quoddam aequaliter dividere posse. Novissime autem quaesitum est, quoniam sacramento illud, prout aequius ac melius possent nossentque, dividere deberent, si hoc sincere iurare possent, dum scirent, quod nemo ignoranter id facere valeret. Et hoc quoque ad conferendum episcopis commissum. Qui hinc inde in basilica sancti Castoris convenientes, a parte Lodharii aiebant, si in sacramento quilibet deliquisset, hoc expiare posse, ac per hoc melius esset, ut hoc facerent , quam diutius tot rapinas, incendia, homicidia, adulteria ecclesia Dei pateretur. At contra hi qui a parte Ludhuvici nec non et Karoli erant aiebant, dum neutrum necesse esset, cur in Deum peccare deberent? Aiebant melius esse, ut firmaretur pax inter illos, mitterentque pariter per universum imperium, et imbreviaretur , ac tum tandem iurare quod certum est absque periculo aequaliterque dividere posse censebant: sic quoque periuria ceteraque facinora devitare, ni ceca cupiditas impediret, posse firmabant; ac per hoc nec se ledere in sacramento velle nec cuipiam, ut faceret, licentiam dare testabantur. Qua dissentientes quique, qua venerat, ad suos secesserunt. Hinc omnes in eadem domo convenerunt, a parte Lodharii dicentes, quod parati ad sacramentum et ad divisionem, uti iuratum fuerat, essent; at contra a parte Lodhuvici et Karoli similiter se velle, si possent, aiebant; novissime autem, quoniam neuter quod alter volebat absque seniorum suorum auctoritate assentire audebat, statuunt, ut pax inter illos esset, donec scire possent, quid seniores sui horum recipere vellent; et hoc fieri posse in Non. Novenbris visum est, usquequo pacis termino constituto discedunt. Qua quidem die terrae motus magnus per omnem poene hanc Galliam factus est, eademque die Angilbertus vir memorabilis Centulo translatus et anno post decessum eius XXVIIII. corpore absque aromatibus indissoluto repertus est. Fuit hic vir ortus eo in tempore haud ignotae familiae. Madhelgaudus autem, Richardus et hic una progenie fuere et apud Magnum Karolum merito magni habebantur. Qui ex eiusdem magni regis filia nomine Berehta Hartnidum fratrem meum et me Nithardum genuit. Centulo opus mirificum in honore omnipotentis Dei sanctique Richarii construxit, familiam sibi commissam mirifice rexit, hinc vitam cum omni felicitate defunctam Centulo in pace quievit. His paucis de origine mea delibatis ad historiae seriem redire libet.

---

Nithardus, Historiarum libri IV. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000945.zip.
